- ARCHIAS
- I.ARCHIASArchitelis fil. sive puer, qui cum in Oenei convivio manibus aquam infunderet, condylô ab Hectore est interfectus. Cal. Rhodig. l. 4. c. 3.II.ARCHIASArchon Athenis, Olymp. 108. annô 3. Item Imperator Corinthius ex Hercule oriundus, Syracusarum an. 13. Urb. Romae, Conditor, cui cum ab Oraculo consulto optio daretur sanitatis ac divitiarum, has legit. Vide Scholia in Aristoph. Equit. Dionys. Halicarn. l. 2. Volaterran. Achaeus fuit, et Myscellum quoque in condenda Crotona adiuvit. An ab eodem Aricia condita? Ita certe mavult Salmas. quam ab Archilocho Poeta, quod Solinus ait, c. 2. Condidit autem Syracusas, circa Olymp. 11. quô tempore Eumelum ἐποποιὸν, Corinthium itidem, floruisse, ex Clemente Alex. discimus. Sed et ab Archia, alii Calondam vocitant, Archilochum Poetam in praelio interfectum, scribit Plin. l. 7. c. 29. Vide Salmas. ad Solin. passim.III.ARCHIASThebanus, qui cum in adulterio deprehensus esset, quamquam poenam meritus fuisset; quia tamen legibus sancitâ poenâ non fuerat adfectus, sed contumeliosissime in forum ad palum publice vinctus, vindictae cupiditate Oligarchicos oppressit. Aristotel. Polit. l. 5. c. 6. Vide quoque infra, voce Epidauria.IV.ARCHIAScuius integrum nomen, Aulus Licinius Archias, Poeta Antiochenus, Romae claruit, adiutus a familia Lucullorum, et nonnullis Graecis civitatibus donatus, Ciceroni imprimis familiaris, discedens e Sicilia cum L. Lucullo Heracleam venit, cuius auspiciis in eandem civitatem adscriptus est. Dein, lite motâ a Graeco quodam, Cicero ipsum luculentâ oratione defendit, ubi multa de laudibus Poeticae dixit. Ascon. Paed. Item alius Hyblaeus praeco celeberrimus. Iul. Pollux.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.